monumenta.ch > Prudentius > bbb264.199 > 34 > uwbM.p.th.f.12.46 > 206 > Psalmi, 40 > bkeCod.32.7v > 32.37r > sectio 894 > sectio 788 > bbb264.13 > sectio 468 > sectio 1 > 68
Ambrosius, De apologia David, § 67 <<<     >>> § 69

§ 68

1 quomodo proiciat deus a facie sua audi dicentem: tollite illum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium.
2 qui non emendatur a facie eius in tenebris constituitur.
3 ideo iustus, ne tenebras patiatur, ait: uultum tuum, domine, requiram.
4 ubi enim Domini uultus ibi lumen est, sicut scriptum est: faciem tuam inlumina super seruum tuum.
5 denique ubi primum intuitus Petrum uidit, et inluminauit.